라틴어 문장 검색

In comitiis filio meo cessi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.47)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
Burdigala, Petrogorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Helusani, Vasates, Convenae, Auscenses, multoque iam maior numerus civitatum summis sacerdotibus ipsorum morte truncatus nec ullis deinceps episcopis in de-functorum officia suffectis, per quos utique minorum ordinum ministeria subrogabantur, latum spiritalis ruinae limitem traxit, quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quoslibet haereticos praesentum verum etiam haeresiarchas priorum temporum potuerit inflectere:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 7:2)
Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:13)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 334:2)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)
servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 483:2)
duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:3)
collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 24:2)
regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)
Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 616:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION