라틴어 문장 검색

hic si omittamus antecedentium principum casus vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus maximo nobis ad ista documento poterit esse, qui quamquam in arcem praefectoriam patriciam consularemque intrepidus ascenderat eosque quos gesserat magistratus ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat, cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quandam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 3:1)
dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna, nisi poetas et cum ab historia non recedunt mentiri existimabis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 2:3)
et si qua est istic municipioli nostri sub-urbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis mimica largitate recitatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:4)
tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae teneat principatum, ad hoc armis poteris acer animis alacer annis hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:2)
Nam Claudi Etrusci testimonium documentum est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr20)
hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram et colis exsequias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam22)
Atque is ubi intorto signatus vellere crinem convenitque deis, hilari per castra tumultu vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos Tellurem placare parat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권128)
iam tarda manus, iam debile ferrum et caligantes nimiis successibus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권118)
numquamne priorum haerebunt documenta novis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권354)
"documenta Mycenis sanximus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권324)
Numquam virtutis molle documentum est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N49)
Quam miserum officium est, quod successum non habet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 597)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Quot 1 utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION