라틴어 문장 검색

metuens enim Livius ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem quae ad Canas erat opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant, deduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 133:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 162:1)
iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 119:1)
consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:1)
nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia,quae prudens interdum in exitu est, corrigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 46:1)
Immo edepol pertinax;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 272)
minus successu laetus equorum infirmitas animi ex equorum etiam tarditate veniebat, quia minus successus habebant equi iam fatigati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6161)
illud modo, ad diversa conjunctum successum enuntiationis mutat, ita etiam, ut supra meminimus, cum dico, potest modo id facere, idem adverbium conjunctum diversum successum variat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:11)
Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION