라틴어 문장 검색

et ingeniose 'tenens', cum inligata sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5592)
crinali auro quo crines inligantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5761)
manipli autem dicti sunt signiferi, quia sub Romulo pauper adhuc Romanus exercitus hastis faeni manipulos inligabant, et hos pro signis gerebant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8704)
submisso vultu habitum futurae orationis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8071)
quidam Philyram in florem conversam dicunt vel in arborem, unde liber phi- lyrinus dicitur, quo coronae illigantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 9310)
pecori habendo summittere admissarios facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1591)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:1)
Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:3)
ita sunt angustis et concisis disputationibus inligati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:2)
non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:2)
Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:3)
qua re qui aut breviter aut summisse dicunt, docere iudicem possunt, commovere non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:1)
Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:10)
Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION