라틴어 문장 검색

quod ipsi quoque etsi falso in quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:3)
sed nequaquam tam grata erant, quam inuisa quae secus fierent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 1:2)
Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 1:1)
"Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 13:6)
"nam et calamitas querula est et superba felicitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:5)
"Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:17)
"Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:8)
"parentes, liberi si occurrant, et ingrati et invisi sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:15)
"quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:47)
Fere idem erant, quos alioqui rex habuerat invisos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 37:1)
Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 3:1)
quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 24:1)
Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 6:2)
Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 25:2)
hoc enim superbe saepe iactasse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION