라틴어 문장 검색

fomenta vulneribus nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장8)
cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장12)
eoque omnis superstitio respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subiecta atque parentia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:2)
nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:4)
insigne superstitionis formas aprorum gestant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 3:2)
eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:1)
ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:2)
ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, domi retinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장2)
levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tumens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장8)
Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장5)
et Caecina pudore coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장8)
Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장8)
nec erat intactus tali superstitione, ut qui mox rerum dominus Seleucum quendam mathematicum rectorem et praescium palam habuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장2)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
quin et Caesarem se dici voluit, aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION