라틴어 문장 검색

Nec defuit qui, manu super dorsum meum iniecta, in ipso deae quam gerebam gremio scrutatus, repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:1)
Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:3)
nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:5)
nec defuit vicinus perfidus qui nos illico occultari nuntiaret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:3)
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
largo numquam poterit animo deesse.
(ARCHIPOETA, IV124)
donec desint Alpibus frigora vel nives.
(ARCHIPOETA, IX80)
in qua et regni inter filios suos, duos scilect seniores, et propriae hereditatis inter filios et filiam et etiam propinquos, pecuniarum, quae post se superessent, inter animam et filios et etiam nobiles suos, divisionem ordinabiliter literis mandari procuravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:3)
Scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:4)
Quod verum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 3:4)
vellem scire, quid desit instructioni tuae.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:2)
Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:6)
Non desunt scandala sed neque refugium;
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION