라틴어 문장 검색

venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 635:2)
Sempronio Blaeso quaestore amissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 381:2)
decem milia novorum militum alii scripta in supplementum tradunt, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 433:1)
dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 483:1)
in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii - inter eos Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 596:1)
mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 143:1)
itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta . . . que cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant supplerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 163:1)
laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 194:1)
tum legit, qui aediles, tribuni plebis, quaestoresve fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 298:1)
Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra, Publius navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 328:2)
et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:2)
per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 561:1)
eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 586:1)
classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 107:1)
princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION