라틴어 문장 검색

modo tamen ideo ait 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2910)
alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 477)
nam cum omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 244)
idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a ple- risque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, quia a naturali ordine sunt remota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2298)
aut bucula caelum suspiciens patulis c. n. a. hic locus de Varrone est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3753)
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, et bos suspiciens caelum - mirabile visu - naribus aerium patulis decerpsit odorem, nec tenuis formica cavis non evehit ova.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3756)
et multi hoc loco culpant Ver- gilium, quod in unum coegit quattuor librorum propositionem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1773)
"mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:11)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:3)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:2)
sed dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum", ut ait Ennius, non suspexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:2)
certe ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est proxumus) suspexisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:4)
Primum fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere esse aliquod numen quo haec regantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION