라틴어 문장 검색

et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in Africam transmisit, et Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et viribus cernebat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 465:1)
non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 287:1)
et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 210:1)
incerto inde quidnam agendum foret - adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat - peropportune litterae a Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 94:1)
Hegio Iovi disque ago gratias merito magnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 11)
Astraque sustentat, dum sustentatur ab astris Athlantis uirtus, celi sine pondere pondus Gestat, fert celum, dum fertur dumque ferendo Syderibus cedit, cedenti sidera cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:21)
vel 'sustentata' cum sustentaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3042)
in quo nulla re egens aletur et sustentabitur isdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:5)
sustentata non ab alio, ut fratremque ruentem sustentat dextra, sed quasi ἀνακωχεύουσα:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3041)

SEARCH

MENU NAVIGATION