라틴어 문장 검색

fugatus Miratur talem medicine cedere morbum, Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra, Languescit tamen exterior nec ferre nitorem Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:12)
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit, A quo procedens radius Solaris adequat Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:24)
Hec igitur uicina Deo uix sustinet eius Immortale iubar, ius magestatis inundans, Expectat lumen, sed eam deffendit ab isto Fulgure planicies speculi, quam uisibus offert Illa suis, lucem speculo mediante retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:2)
Infames uitare monet, ne fama laboret, Ne uicina bonos ledant contagia mores, Vt uicium fugiat, Naturam diligat, illud Quod facinus peperit damnans, quod praua uoluntas Edidit, amplectens quicquid Natura creauit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:2)
Rupis in abrupto suspensa minansque ruinam, Fortune domus in preceps descendit, et omnem Ventorum patitur rabiem celique procellas Sustinet, et raro Zephiri mansueta serenat Aura domum flatusque Nothi Boreeque rigorem Parcius abstergit lenis clemencia flatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:1)
quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
Iam pestes Herebi, scelerum contagia, monstra Inferni, ciues Plutonis, noctis alumpni, Tartareum chaos egressi, funduntur in orbem, Iamque diem nostrum multa caligine noctis Inuoluunt mundique iubar delere laborant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:1)
Secundo, velut penuria ducta, quasi laborans in melius, ruboris sanguine purpurata splendebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:82)
Illic columba dulci malo inebriata Diones Cypridis laborabat in palaestra.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:104)
In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:144)
Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:32)
Quam postquam mihi quadam loci proximitate perspexi, [0442B] in faciem decidens, mentem, stupore vulneratus, exui, totusque in exstasis alienatione sepultus, nec vivus, nec mortuus inter utrumque laborabam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:2)
Majoris enim laudis meretur praeconia, qui laborando munus recipit, quam qui recipit otiando:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:38)
labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
quae prolis laborantes ad fabricam, indefessa parturitione, varias rerum species parentare non desinunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION