라틴어 문장 검색

Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes Et vocet ad digiti me taciturna sonum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 217)
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 242)
porticus tabernaeque factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 381:2)
id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 84:2)
nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:2)
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 292:1)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset ne in potestatem stuprum inlaturi veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha11)
accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae fiuntque omnia castris quam urbi similiora , cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 343:2)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)
tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:1)
id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 147:1)
eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc novae appellantur, arsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 382:1)
et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 166:2)
locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 179:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION