라틴어 문장 검색

Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 15:1)
' Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 15:2)
Praeter enim acerbitatem ne procedere quoque executio iustae talionis potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:1)
Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:2)
Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:3)
Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:4)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:1)
"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 37:2)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
In iisdem quoque comitia rex in rescindendis eorum qui a partibus eius steterant convictionibus, iisdem ab omnibus criminibus et poenis propter ea quae in sua causa commiserant, eximendis, quod voluit obtinuit, sancitaque sunt statuta in eam sententiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:17)
Inter alia eius generis crimina sedulo inquisitum est de iis qui rumorem quendam excitarunt et sparserunt paulo ante praelium commissum rebelles praelio vicisse, regisque exercitum debellatum fuisse, regemque ipsum fugisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:10)
Tertio, ut si quis ad asylum propter crimen laesae maiestatis confugisset, bene liceret regi custodes ei intra asylum ipsum apponere qui eius dicta et facta observarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 18:3)
Nam in distributione tribunalium regni (excepta curia suprema parlamenti) in qua curia banci regis criminibus quae contra coronam committuntur, curia banci communis litibus civilibus, curia scaccarii caussis quae ad reditus et proventus regis spectant, et curia cancellariae caussis quae mitigationem rigoris iuris, ex arbitrio boni viri, ad exemplum iuris praetorii merentur, politice admodum assignatae sunt, semper tamen reservata est magna et praeeminens iurisdictio consilio sanctiori regis in caussis quae vel exemplo vel consequentia regni statum publicum oppugnare et convellere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION