라틴어 문장 검색

Tunc, quaecumque ratis tentavit robora Bruti, Ictu victa suo percussae capta cohaesit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:28)
496 Igitur mari res tentatur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권24)
Noluit Illyricae custos Octavius undae Confestim tentare ratem, celeresque carinas Continuit, cursu crescat dum praeda secundo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:15)
Tentare parabunt Foederibus, turpique volent corrumpere vita.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:57)
Tentavere prius suspenso vincere bello Foederibus, fieret captis si dulcior ipsa Mortis vita mora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:71)
Colla diu gravibus frustra tentata lacertis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:21)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
medios properat tentare furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:50)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
Cum primum redeunte die violentior aer Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu, Praetereunt frustra tentati litora Lissi, Nymphaeumque tenent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:80)
Desiste preces tentare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:13)
Et fit saepe nefas, iaculum tentante lacerto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:34)
Arma secuturum soceri, quacumque fugasset, Tentavere suo comites divertere Magnum Hortatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:30)
Ilia magis magicisque deis incognita verba Tentabat, carmenque novos fingebat in usus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:37)
Quando, ait, Emathiis amissus cladibus orbis Qua Romanus erat, superest, fidissime regum, Eoam tentare fidem, populosque bibentes Euphraten, et adhuc securum a Caesare Tigrim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION