라틴어 문장 검색

quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 126:1)
nec est mirum, magis haerere animo quae diutius adfixa sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:2)
Accipe, et quidem utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 8:2)
quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:10)
Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 2:2)
Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 7:11)
Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:2)
Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:13)
Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium euut, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:1)
Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 2:4)
Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 3:13)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
fastigio tuo adfixus es.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 45:4)
ne avocari quidem se passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:2)
Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION