라틴어 문장 검색

Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:3)
adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circum-fluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:6)
"Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:2)
"Plane memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua vitae tuae curricula ad usque terminos ultimi spiritus vadata:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:17)
extra legum terminos coepit evagari.
(ARCHIPOETA, IX44)
famae tuae terminus nullus erit dies,
(ARCHIPOETA, IX83)
ludum tandem Caesaris terminavit rochus.
(ARCHIPOETA, IX100)
Ita lectis omnibus sermo terminatus est.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:9)
Quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminare concilio statutum est, committat illi, qui vult, ecclesiam suae curae commissam;
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:9)
Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:17)
Is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam, et ibi erat, ut confugientes solent, expectans quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem2)
Verum multorum fratrum vehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus, opus tam laboriosum adiuvante domino terminare curavi, eosque emendatos, non ut volui, sed ut potui, ne ab illis, qui subrepti iam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, venerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, legendos describendosque permisi.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem5)
sed plurimum interest, qua causa, qua expectatione, quo termino quisque ista patiatur.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem7)
atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:2)
Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION