라틴어 문장 검색

"comam cutemque verticis revulserat a fronte tortor, nuda testa ut tegmine cervicem adusque dehonestarct caput;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1312)
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala, castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.37)
sparge, marite, nuces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS18)
Contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:4)
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:14)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
iamque reperti, qui saxo super atque ingentis pondere testae urgerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:3)
Vile potabis modicis Sabinum cantharis, Graeca quod ego ipse testa conditum levi, datus in theatro cum tibi plausus, clare Maecenas eques, ut paterni fluminis ripae simul et iocosa redderet laudes tibi Vaticani montis imago.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 201)
O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)
offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor, aequis accipiunt animis donantve corona.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:9)
venaticus, ex quo tempore cervinam pellem latravit in aula, militat in silvis catulus, nunc adhibe puro pectore verba puer, nunc te melioribus offer, quo semel est imbuta recens, servabit odorem testa diu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 240)
nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 18)
serpentes atque videres infernas errare canes lunamque rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.17)
tum pensilis uva secundas et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:18)
'postquam te talos, Aule, nucesque ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, extimui, ne vos ageret vesania discors, tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION