라틴어 문장 검색

pro quo nunc dignum sidera munus habent, inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis nec violant timidi piscibus ora Syri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권304)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi discrepat et dubium me quoque mentis habet, dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권377)
Qualis equos pacto , quos fortis agebat Achilles , Acta Phrygi timido , nox tibi talis eat . Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, Quam comites Rhesi tum necis , ante viae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 29:2)
Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:1)
timidas vocat una sorores Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque vident adporrectumque draconem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:11)
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:4)
Sed timidi est optare necem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:6)
Fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor timidusque deorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:3)
Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat respicere audenti "quod" ait, "timidissime Phineu, et possum tribuisse et magnum est munus inerti, (pone metum) tribuam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 20:1)
Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 21:3)
Ipsa videbatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque vereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:3)
attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:2)
Tremit ille pavetque pallidus et timide verba excusantia dicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:3)
"Faveant tibi numina saltem conripiantque moras, tum cum matura vocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION