라틴어 문장 검색

Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:1)
uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:3)
Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 6:6)
Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:5)
Si praecordia mollia sunt, cibis utendum est plenioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:4)
sic, ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 11:5)
Neque sorbitiones autem his, aliique molles et faciles cibi, neque caro, minimeque suilla convenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:4)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:2)
summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:6)
At lienis sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:4)
Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte laeve et strictum, ex superiore mollius;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 10:1)
Sorbitionibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut mollibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:3)
deinde assumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:5)
per quae molliores alii partes eas fieri dicunt, opportunioresque vitio jam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 1:4)
cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION