라틴어 문장 검색

mire in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 151:2)
interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:1)
nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 174:1)
quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:3)
huic parti subiungit Verginius causas , dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 188:4)
Et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 189:3)
et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non permittatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 190:2)
non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:1)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:4)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:2)
itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 125:1)
narratio fere atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:1)
ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION