라틴어 문장 검색

De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:1)
Dum haec aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem civium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam vitam quoque amitterent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:1)
Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 2:1)
Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 2:3)
sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 13:2)
est igitur natura loci spatiumque profundi, quod neque clara suo percurrere fulmina cursu perpetuo possint aevi labentia tractu nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:1)
nocturnasque faces caeli sublime volantis nonne vides longos flammarum ducere tractus in quas cumque dedit partis natura meatum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:10)
temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi et taciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:5)
Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 4:1)
deinde vespera, quod a Graecis tractum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:1)
Ianum quidam solem demonstrari volunt, et ideo geminum, quasi utriusque ianuae caelestis potentem, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 9:1)
Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:2)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)
Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:1)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION