라틴어 문장 검색

His diebus efficacia Iulii, magistri militiae trans Taurum, enituit salutaris et velox.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 8:1)
Itaque Gallias Constantinus minor regebat, Orientem Constantius Caesar, Illyricum et Italiam Constans, ripam Gothicam Dalmatius tuebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 6:4)
et dum pelago navigasset, divinus nuncius eidem ad ripam clamans, et dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 143)
Et ibi praeparabant Saxones bellum, volentes ripam supradicti fluminis defendere;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:4)
auxiliante Domino et Francis decertantibus fugati sunt Saxones, Franci ambas ripas obtinuerunt, et multi Saxones ibi occisi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:5)
Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:1)
de australi vero parte Danubii ad Cumeoberg, de alia vero ripa in loco, qui dicitur Camp, quia sic nominatur ille fluvius, qui ibi confluit in Danubio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:8)
Avari enim cum vidissent utrasque ripas exercitum continentes et navigia per medium fluvium venientes, a Domino eis terror pervenit:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:9)
et exinde uterque exercitus de ambobus ripis ad propria reversi sunt, magnificantes Deum de tanta victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:13)
Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 121:1)
et rex de Haduloha regressus - hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit - tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 121:2)
Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:1)
Aestate autem in Saxoniam ducto exercitu omnes, qui trans Albiam et in Wihmuodi habitabant, Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam et pagos Transalbianos Abodritis dedit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:3)
in qua expeditione Miliduoch Sclavorum dux interfectus est, duoque castella ab exercitu aedificata, unum super ripam fluminis Salae, alterum iuxta fluvium Albim.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 172:3)
Sclavisque pacatis Karlus cum exercitu regressus in loco, qui dicitur Silli, super ripam Mosae fluminis ad imperatorem venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 172:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION