라틴어 문장 검색

quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 658:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant movebant iam sese ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 431:1)
ibi paucis verbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 250:2)
sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 526:3)
transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 181:1)
deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 593:1)
his transactis consules praetoresque in provincias profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 28:1)
sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret nec cogitaret modo imperaretque, quae in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret nec in quemquam omnium gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 211:1)
quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat ut, priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 530:1)
principes gentis, per quos aeque res transigi posset, venturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 309:1)
consul, affirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis eum impetu hostili videt Gallos venientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 316:1)
transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 456:1)
nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 13)
hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2145)

SEARCH

MENU NAVIGATION