라틴어 문장 검색

eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque in Siciliam tramisit, tertio decumo die quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 65:1)
et erat liberum mare classe Punica, cum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 235:2)
Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 349:2)
eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:1)
principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iuncta - Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta - transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 54:1)
inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 71:2)
ceterasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 458:1)
quorum fiducia Poenus in Baliares insulas - quinquaginta inde milia absunt - tramisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 543:2)
Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 620:1)
per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 311:1)
Octavio acceptis in Macedoniam transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 27:2)
haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 68:1)
inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 378:1)
cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul neglegentia cum audacia hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 409:1)
consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 441:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION