라틴어 문장 검색

" Volgi quae vox ut venit ad auris, obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:10)
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat nubila;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:6)
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:13)
ruit aethere toto turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:7)
Gelidus Teucris per dura cucurrit ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:13)
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:2)
An quae te Fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:26)
Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:1)
Huc turbidus atque huc lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:7)
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, "Quo fugis, Aenea?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:6)
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:5)
Cur ante tubam tremor occupat artus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:15)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:9)
Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION