라틴어 문장 검색

An faeneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 8:2)
propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장6)
quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장2)
in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque ad posteros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장3)
nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장7)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장6)
quod tam triste?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장4)
gener invisus inimici soceri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장9)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장3)
set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis, Arminium pro libertate bellantem favor habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장6)
namque ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant, magnaque illic imago tristium laetorumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장5)
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus comes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장2)
Erat uxor Silio Sosia Galla, caritate Agrippinae invisa principi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION