라틴어 문장 검색

per eosdem dies quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 399:1)
hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 457:1)
qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino, et post paucos dies cum militibus quos secum deduxerat triumphans urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 515:2)
creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis triumphaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:3)
alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 669:1)
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 72:1)
triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 149:3)
iterum triumphans in urbem Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 339:2)
uterque triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI7)
is expositis quas in Corsica res gessisset postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 218:1)
triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos a quibus proficiscatur visuri, an hostibus praebituri laetitiam sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 522:2)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 421:2)
Galba repente processit et a tribunis postulavit ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION