라틴어 문장 검색

An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:1)
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장3)
Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장1)
Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장3)
Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est, et ei decreta prouincia Gallia, isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장5)
in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:5)
Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:1)
fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 17:3)
In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis, quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 22:1)
ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 12:4)
" Arruntius non temperavit, quo minus primo statim libro poneret ingentes esse " famas " de Regulo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:12)
et Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum.
(세네카, 행복론, Liber V 14:3)
" Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis.
(세네카, 행복론, Liber V 89:3)
idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION