라틴어 문장 검색

sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem omnem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 2:1)
atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 2:2)
quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:1)
stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 1:2)
Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter militares uiros hasta pura donauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:1)
extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 3:5)
functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:1)
at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 1:3)
sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:3)
sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius clamitantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:4)
alterius collo ascopa deligata simulque titulus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:4)
Neroni Galba successit nullo gradu contingens Caesarum domum, sed haud dubie nobilissimus magnaque et uetere prosapia, ut qui statuarum titulis pronepotem se Quinti Catuli Capitolini semper ascripserit, imperator uero etiam stemma in atrio proposuerit, quo paternam originem ad Iouem, maternam ad Pasiphaam Minonis uxorem referret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 2장 1:1)
manebantque imagines a ciuitatibus ei positae sub hoc titulo:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 2:3)
Talis tantaque cum fama in urbem reuersus acto de Iudaeis triumpho consulatus octo ueteri addidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 1:1)
Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa[e] industriae nec minore modestiae[t] fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac titulis per utramque prouinciam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION