라틴어 문장 검색

porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet, sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturientia sermocinationibus multiplicabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:9)
iuuat hoc, Cerinthe, quod uror, si tibi de nobis mutuus ignis adest;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 114)
lituo in laevam manum dextra in caput Numae imposita ita precatus est, Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 198:2)
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 32)
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2163)
Iam tu autem nobis praeturam geris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 185)
Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 355)
Id nos ad te, si quid velles, venimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 441)
At edepol nos voluptati tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 496)
Quid nos fecimus tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4150)
Heia, scimus nos quidem te qualis sis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3143)
' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si [hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:3)
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 16:4)
te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 14 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION