라틴어 문장 검색

permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 4:6)
Africam pro consule biennio optinuit extra sortem electus ad ordinandam prouinciam et intestina dissensione et barbarorum tumultu inquietam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:3)
Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:1)
ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:2)
atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 1:1)
Litium series ubique maiorem in modum excreuerant, manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis, accedentibus nouis ex condicione tumultuque temporum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:1)
Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:2)
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 25:2)
) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 9:4)
At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 5:2)
Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 22:2)
armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat, ac pleraque inania, sicut fremitus hominum,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 3:1)
His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 39:1)
sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 39:2)
Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION