라틴어 문장 검색

Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:5)
Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:7)
Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:1)
sufficiebat illa ut parens ita tutela omnium, haec erat publicarum opum secura possessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:3)
Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:3)
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)
quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:7)
Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 12:1)
Et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:2)
Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:1)
Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:6)
alia pro incolumitate mariti uicaria morte occidit:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:25)
Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 84:3)
At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi.
(세네카, 행복론, Liber V 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION