라틴어 문장 검색

eo accedebat ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 500:1)
cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 324:4)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
dum cunctatur consul virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 704:3)
vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 30:1)
praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 68:1)
deserta omnia, sine capite, sine viribus, di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 74:1)
trepidare tum hostes, nec ulli satis rei praeterquam loco fidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 203:1)
ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non , quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 243:1)
persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes, natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 453:1)
nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus pari viribus animo circumventus tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 461:2)
iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 682:1)
proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper nova victoria elatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 691:2)
faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 194:2)
qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION