라틴어 문장 검색

adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 19:1)
Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 19:1)
et iam ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 2:3)
Qua propter, quamvis causando multa moreris, esse in rebus inane tamen fateare necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:13)
denique Tyndaridem raptam belloque subactas Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst ne forte haec per se cogant nos esse fateri, quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:19)
quod quoniam ratio reclamat vera negatque credere posse animum, victus fateare necessest esse ea quae nullis iam praedita partibus extent et minima constent natura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:8)
quae quoniam sunt, illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:9)
nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum, non habet extremum, caret ergo fine modoque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:6)
alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:10)
quare in seminibus quoque idem fateare necessest, esse aliam praeter plagas et pondera causam motibus, unde haec est nobis innata potestas, de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:22)
quae quoniam non sunt, rebus reddita certa finis utrimque tenet summam, fateare necessest materiem quoque finitis differe figuris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:13)
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:5)
quare animum quoque dissolui fateare necessest, quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:12)
quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et vitae minus et minus undique restat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:17)
quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION