라틴어 문장 검색

Supererat crimini, quod nisi duorum esse non poterat, reliqua pars ultionis;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:2)
sed cum lego, ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Helvidi orationi Demosthenis κατα` *μειδίου confers.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 4:3)
Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 1:1)
Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:4)
similis pertinacia est;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 19)
Quae haec est pertinacia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 596)
neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 215)
quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 274:1)
suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 294:2)
in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 197:2)
sequitur in iis, quae certum est effici non posse, deformis pertinacia et irritus labor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 19:1)
turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:1)
Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viverem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:3)
victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 5:3)
Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION