라틴어 문장 검색

quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque afferre posse, quibus non amissa modo recuperare, sed timendus ultro iis esse quos nunc timeret posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 530:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
Antiochus ipse ultro ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 244:1)
ultro istunc qui exossat homines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1162)
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 171)
adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 460)
Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 679)
Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 748)
Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9155)
mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS53)
Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 839)
Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 420)
stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1162)
Est Euboicus miles locuples, multo auro potens, qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 294)

SEARCH

MENU NAVIGATION