라틴어 문장 검색

Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:9)
Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:9)
Qui regnum adeptus coepit vesci singulas Et exercere imperium saevis unguibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.5)
Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.5)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
cunctis margo derasus, quia frequenter vel litori vel sibi illisae terunt terunturque.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:3)
At nunc sustinui raptis a fronte capillis Ferreus ingenuas ungue notare genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 737)
At tu ne dubita - minuet vindicta dolorem - Protinus in vultus unguibus ire meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 744)
Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis Et rigido teneras ungue notate genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 62)
Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 75)
et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:359)
ille ego sim, teneras cui petat ungue genas, quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis, quo sine non possit vivere, posse velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 52:3)
unguibus et rapta brachia figit acu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 49:1)
exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, cui digiti pingues et scaber unguis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 56:1)
nec franget postes, nec saevis ignibus uret, nec dominae teneras adpetet ungue genas, nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION