라틴어 문장 검색

domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:3)
nam fratres inter aenos somnia pituita qui purgatissima mittunt praecipui sunto sitque illis aurea barba, aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
(페르시우스, 풍자, satire 249)
Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:5)
Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides et statuncula.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:13)
Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:2)
collisa erat tanquam vasum aeneum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:6)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
In officinam fabri venit vipera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.2)
Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam venatorii instrumenti;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:1)
tu, domine, dispice an instituendum putes collegium fabrorum dumtaxat hominum CL.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 3:1)
TRAIANUS PLINIO Tibi quidem secundum exempla complurium in mentem venit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 341)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
“Nonne iste est faber, filius Mariae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:12)
solus homo emeruit Domini formabile dextra os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci, quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro contigit, ut Domini manibus tractatus honora arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3344)
Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis inpleri;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ex aqua vinum3)

SEARCH

MENU NAVIGATION