라틴어 문장 검색

Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:4)
Etenim, si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem extitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:4)
sequitur μαντικη` vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:3)
Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et cantus remissiores esse facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:3)
habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:2)
delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:7)
Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus, Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:5)
postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 101:2)
quod aut vatibus contingit aut dormientibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 163:2)
Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe praedicta sunt, neque solum verbis, sed etiam Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:6)
Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:7)
Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 166:1)
Nam quae vigilantibus accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 166:2)
Quo modo autem aut vates aut somniantes ea videant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 168:1)
non enim sunt ii aut scientia aut arte divini, Sed superstitiosi vates inpudentesque harioli Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION