라틴어 문장 검색

Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:2)
Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:4)
Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:5)
Post id uenae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:6)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:2)
Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:3)
Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:1)
eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:3)
- Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:3)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:7)
scalpelloque undique corpore uena deducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:8)
interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:3)
Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:5)
interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION