라틴어 문장 검색

Haec finitio, inquit, ridicula est:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 11:5)
quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere - ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere - , sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 69:3)
Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo fuerit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 127:6)
In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:1)
uerisimile non est neminem domi esse qui sciat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus. 1:3)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:2)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
Ridiculum est odio nocentis perdere innocentiam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, R9)
Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 652)
Alii plane humanius et verisimilius solem credunt deum nostrum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:1)
tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:1)
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 21:1)
adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 573:1)
nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 290:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION