라틴어 문장 검색

tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:25)
nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum, cum mihi non tantum furesque feraeque suetae hunc vexare locum curae sunt atque labori quantum carminibus quae versant atque venenis humanos animos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.7)
aedificare casas, plostello adiungere muris, ludere par inpar, equitare in harundine longa siquem delectet barbatum, amentia verset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:18)
urget enim dominus mentem non lenis et acris subiectat lasso stimulos versatque negantem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:7)
quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 8:2)
multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:2)
non mille figuris variet ac verset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 381:3)
et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die appositi essent, festinemus, alii , inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 199:4)
sic igitur dicet ille, quem , ut verset saepe mullis modis et in una re haereat in eademque commoretur sententia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 42:3)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 227:1)
non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:2)
et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud, quod volet, per adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 323:7)
quis denique in ipsa, quam maxime plerique praecipiunt, rei publicae administratione versatus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION