라틴어 문장 검색

eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερα`ν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
(아풀레이우스, 변명 48:10)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso, crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
(아풀레이우스, 변명 58:7)
quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
(아풀레이우스, 변명 66:5)
credo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.
(아풀레이우스, 변명 77:22)
παίδων ἐπ' ἀρότωͺ γνησίων ἐπι` σπορᾶͺ. Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur.
(아풀레이우스, 변명 86:10)
uerum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit.
(아풀레이우스, 변명 95:6)
non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;
(아풀레이우스, 변명 96:6)
mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus sustuli.
(아풀레이우스, 변명 99:6)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
homines enim neque longule dissita neque proxume adsita possumus cernere, uerum omnes quodam modo caecutimus;
(아풀레이우스, 플로리다 2:12)
uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:12)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit.
(아풀레이우스, 플로리다 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION