라틴어 문장 검색

Verum hoc quoque diligentia curate pervigili, affusa laetiore spe prosperorum, sublate animo ad exsequanda plurima consurgebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 5:1)
Verum ille hoc nesciens, mox venit Mediolanum, strepens et tumultuans, (ut erat vanidicus et amenti propior);
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 2:2)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum assensione mirabilem, haerebat attonitus, per giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 15:1)
Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente, pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi stetissent immobiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 38:1)
Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu, opposita omnia deleturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:1)
Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar, cum tribunis et ducibus clamore obiugatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens, nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 55:2)
verum facundia iucunditateque sermonum allectum, in voluntatem traduxerat suam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:2)
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 4:1)
Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:1)
Quibus colligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in arduum per inane protentus, diu pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media, eique sphaera superponitur ahenea, aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta, ideoque sublata, facis imitamentum infigitur aereum, itidem auro imbracteatum, velut abundanti flamma candentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 15:4)
Qua de causa terrores huius modi, vaporatis temporibus, aut nimia aquarum caelestium superfusione, contingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 12:2)
Verum per circuitus longos et flexuosos ubi ventum est tandem ad loca, ira quisque percitus armorum urebat agros et peoora diripiebat et , resistentesque sine ulla parsimonia contruncabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 6:2)
Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi (ut semper Romanorum clientes,) offerre obsides quietis vincula conservandae, gratanter amplexi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 15:1)
Verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi, ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare, ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION