라틴어 문장 검색

Inter haec plurima adversa adhuc recentia, impius [0469C] rumor aures totius sacrae legionis perculit, qualiter post devictam et captam Nicaeam filius regis Danorum, Sueno nomine, nobilissimus et forma pulcherrimus, per aliquot dies retardatus, et benigne ab imperatore Constantinopolis susceptus et commendatus, per mediam Romaniam securus iter agebat, audita Christianornm victoria:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:1)
Capto autem juvene, caeteris fugatis, milites comitis Reymundi in castra ad exercitum regressi sunt in laetitia et victoria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:8)
Contigit autem haec victoria Christianis in manu paucorum praecedente die capitis jejunii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:8)
Crastina autem die illucescente, principes fidelium consiliis invigilant laeti de recenti victoria, quatenus praesidium cujusdam machinae locarent juxta praefatum pontem civitatis, qui porrigitur trans fluvium Farfar:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:1)
Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:9)
et post cruentam pugnam fideles victoria comitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 129:3)
Dux vero Godefridus, cujus manus bello doctissima erat, plurima capita, licet galea tecta, ibidem amputasse, [0477D] refertur ore illorum qui praesentes oculis perspexerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:6)
Dum sic plurimo belli labore desudaret, mediisque in hostibus plurimam stragem exerceret, Turcum, mirabile dictu!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:7)
Haec certamina, et Christianorum recens victoria una die acta sancta sunt mense Martio:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:16)
[0478C] Victis in nomine Domini Jesu Christi tam ferocissimis Turcorum cuneis, et crudeli caede fugaque in portam urbis coactis, atque Christianis cum magna victoriae gloria in tentoria relatis, ab ipsa die et deinceps gentilium animi coeperunt mollescere, et assultus eorum ante creberrimi prorsus deficere, insidiae quiescere, virtus eorum languescere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:1)
- Audiens princeps Antiochiae Christianorum victoriam, quid facto opus sit a suis fidelibus sciscitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 1:2)
Imperatoris exercitus, gens Graecorum mollis et effeminata, bellorumque exercitiis raro vexata, facile in virtute robustorum potuit superari, superata decollari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:3)
- Rex Corrozan de belli eventu magos consulit, et Turcorum principes ex nomine vocantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 15:2)
[0483B] Rex autem Corrozan in verbis horum ad invicem contendentium, Corbahan et Solymani, magos, ariolos, aruspices deorum suorum invitat, de victoria futura requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:1)
ad omnem expeditionem non minus centum equis, cursu velocissimis, munitus erat, ut uno sagitta percusso, aut aliquo adverso casu pereunte, alii sufficerent in belli assiduitate, quo semper praevolans et infestus hostibus ferebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION