라틴어 문장 검색

inde tamen venias, melior qua porta malignum cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra, quae solitus, sic sacra Numae ritusque colendos mitis Aricino dictabat nympha sub antro, Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum109)
procul auxiliantia gentes aera crepant frustraque timent, at Thessala victrix ridet anhelantes audito carmine bigas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권264)
At te victrices lauros, Messalla, gerentem Portabat nitidis currus eburnus equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 74)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 356:1)
victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 281:2)
sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 346:1)
versae inde adhortationes ad agmen iuvenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis quaecumque reliqua esset fortuna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 438:2)
Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 492:2)
tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 282:1)
est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 42:1)
consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 55:1)
iam Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:1)
patres conscripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id iam deum benignitate ac virtute militum ad finem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 195:1)
Anagninis quique alii arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 637:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION