라틴어 문장 검색

est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 166:4)
est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:1)
ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 220:3)
di boni, vico;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:4)
Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장1)
Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:3)
Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, Obvertunt pelago proras aut Ancora de prora iacitur, memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:4)
primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:7)
Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:5)
cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 2:1)
"in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes;"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 7:13)
ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est.
(세네카, 행복론, Liber VI 89:5)
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
(세네카, 행복론, Liber VI 174:1)
Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 55:4)
Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque diducit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION