라틴어 문장 검색

cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:2)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:2)
neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce, latere, firmitate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 249:1)
certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 3:3)
Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 5:1)
In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:3)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:3)
At illa, quae in propinquo est utique ventura, desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 8:5)
Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 13:1)
Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 2:2)
Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:2)
Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:3)
Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION