라틴어 문장 검색

vox domini furit instantis virgamque tenentis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV21)
Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:2)
Qua quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 13:1)
Ausus ille agere conventum, et in Catthos edixerat, quasi violentiam barbarorum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:2)
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis, nec videt interea qui terminus esse malorum possit nec quae sit poenarum denique finis, atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:13)
Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:3)
Nec non eandem Fauni filiam dicunt, obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea ab eo verberaretur, cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 24:1)
Horum omnium haec proferuntur indicia, quod virgam myrteam in templo haberi nefas sit, quod super caput eius extendatur vitis qua maxime eam pater decipere temptavit, quod vinum in templum eius non suo nomine soleat inferri, sed vas in quo vinum inditum est mellarium nominetur et vinum lac nuncupetur, serpentesque in templo eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 25:1)
Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula et virga.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:3)
virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:2)
Quid fistula vel virga significent superius in habitu Attinis expressimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:4)
Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:5)
Et scissa gaudens vadit Discordia palla, Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello,
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 11:2)
Tum virgam capit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION