라틴어 문장 검색

contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:5)
perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:3)
C.D. 19.21 Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 50:2)
Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:4)
Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:8)
C.D. 14.23 ut filiis imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coerceri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:10)
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:6)
illud vero idem Caecilius vitiosius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:4)
O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:2)
atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:4)
Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 16:5)
Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 44:3)
animi enim integri, non vitiosi est corporis divinatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 119:3)
Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 55:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION